misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros
exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram
urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris
meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi
sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt
ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et
omnem terram considerare venerunt
tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad
me sed nesciebam unde essent
cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter
exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et
conprehendetis eos
ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae
operuitque eos lini stipula quae ibi erat
hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae
ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa
est
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad
eos et ait
novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in
nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad
vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae
feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem
Seon et Og quos interfecistis
et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec
remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim
Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum
nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci
vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei
detisque mihi signum verum
et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas
et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si
tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram
faciemus in te misericordiam et veritatem
dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius
herebat muro
dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant
vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et
sic ibitis per viam vestram
qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo
adiurasti nos
si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste
coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti
et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam
congregaveris in domum tuam
qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit
in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui
tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos
aliquis tetigerit
quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in
medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque
eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt
ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti
quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos
quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt
exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue
filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem
terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius